monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 123
{XLII} ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in altitudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho, et fructu simili. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet.